monumenta.ch > Petrus Lombardus > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT X.
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , IX. <<<     >>> XI.

CAPUT X.

1  VERS. 1-4. - Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. 2  Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus. 3  Nolo enim, etc. In praecedentibus abstinere a licitis inductione similium, et exemplo sui docuit. 4  Hic, exemplo Iudaeorum qui negligentia sua offenderunt, nos sollicitos facit, ostendens antiquos, per sacramentorum veterum communicationem, poenam non evasisse. 5  Quasi dicat: Volenti comprehendere sic est agendum, ut dixi: Non enim baptismus et caetera sacramenta sufficiunt, ut quidam putant, sicut nec Iudaeis beneficia Dei valuerunt, cum post peccarent. 6  Nolo enim vos ignorare, o fratres, quoniam patres nostri, id est institutores nostrae fidei. 7  Omnes, scilicet tam boni quam mali, fuerunt sub nube, protegente eos ab aestu et contra Aegyptios, ne viderentur ab eis. 8  Vel, sub nube fuerunt, quia in figura nostri contingebant illis omnia. 9  Et omnes transierunt, mersis hostibus, mare Rubrum; et omnes in Moyse, id est in ducatu Moysi, baptizati sunt in nube et in mari. [Ambrosius] id est purgati per visa signa illa; quia per ea, et a morte imminente liberati sunt; et ab ignorantia Dei quae premebat tunc omnes gentes mundati, praeparati sunt ad accipiendam legem: et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, scilicet manna; et eumdem potum spiritalem biberunt, scilicet aquam de petra. 10  Manna, et aquam quae fluxit de petra, dicit spiritualia, quia non natura, non mundi lege, sed Dei virtute parata sunt, sine elementorum commistione, habentia etiam in se figuram futuri mysterii, quod nos sumimus in memoriam Christi. 11  Ideoque panis angelorum dictus est, quia virtute qua angeli subsistunt creatus est, hoc significans quia de coelis venturus erat, qui spiritualiter pasceret. 12  Unde et manna prius Dominico die venit de coelo ad saturitatem populi. 13  Ideoque secundum hoc recte escam, et potum illorum dicit spiritualem, id est spirituale aliquid significantem. 14  Bibebant autem de spiritali petra, quia Dei virtute ex ea fluebat aqua consequente eos, id est satisfaciente voluntati eorum, quia quoquo irent aquae inundantes secutae sunt eos; sic Christus in deserto huius mundi suos comitatur. 15  Vel, de petra consequente, id est secuturam veritatem significante. 16  De qua subdit: Petra autem erat Christus, in signo. [Augustinus] Solet enim res quae significat, nomine rei quam significat nominari. 17  Erat ergo Christus petra, non per substantiam, sed per significationem. 18  Unde et recte petra sequens, dicta est petra quae intelligitur Christus. 19  Ubi enim deficiebat eis humanum suffragium, aderat Christus. 20  Non enim petra aquam dedit illis, sed Christus. 21  Vel, patres nostri, non illorum, quia eis non similes sumus, non illi superbi: et agit tantum de bonis patribus, omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt. 22  Haec non mutantur. 23  Et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. 24  Baptizati dicuntur in Moyse, in nube et in mari, quia illa omnia gerebant figuram nostri sacramenti, id est baptismi. 25  Moyses enim Christum, nubes Spiritum sanctum, mare Rubrum baptismum significat, sanguine Christi consecratum; populus transiens significat fideles; mors Aegyptiorum significat ablutionem peccatorum. 26  Illa ergo omnia nostri fuerunt figurae. 27  Illa tunc figurate gesta, nunc in nostra salute complentur, quia tunc futura pronuntiabantur, nunc praeterita leguntur, et praesentia cognoscuntur. 28  Et est omnes in Moyse, id est illo duce, baptizati sunt in nube et in mari, id est signum baptismi acceperunt, quod et credentibus idem valuit. 29  Ecce quid est quod dixerat mare transierunt. 30  Hic exponit cum ait: Omnes baptizati sunt in Moyse in nube et in mari. 31  Si ergo figura maris tantum valuit, species baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura traiectum populum ad manna perduxit, quod exhibebit Christus in veritate baptismi sui traiecto 92 per eum populo? per baptismum enim traiecit, credentes occisis omnibus peccatis tanquam hostibus. 32  Quo traiecit? ad manna. 33  Quid est manna? Panis vivus qui de coelo descendit . 34  Et omnes manducantes escam eamdem spiritalem, quam et nos. 35  Cum dicit spiritalem ostendit illud spiritualiter intelligi in Christo, et hoc de omnibus innuit, scilicet quod spiritualiter debent intelligi, cum unum exponit, scilicet petra erat Christus, quo aperto cuncta fulserunt. 36  Exponendo enim hoc unum, in caetera introduxit intellectum. 37  Et est sensus: Manducaverunt escam, utique corporalem et spiritualem; sed spiritualem eamdem, quam et nos; corporalem vero alteram, id est manna, quod significat Christum, et idem credentibus effecit. 38  Alii vero, scilicet qui non crediderunt, manducaverunt et mortui sunt aeternaliter, quod non Moyses, et alii boni. 39  Quare? Quia cibum visibilem spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur, et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. 40  Sacramenta illa fuerunt, sacramenta sunt et nostra, et utique eiusdem rei. 41  Manna enim Christum significavit: hunc panem significat altare Dei, id est in altari est quod significat. 42  Christus enim est panis qui de coelo descendit Si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in aeternum : sed quod pertinet ad veritatem sacramenti, non ad visibile sacramentum: qui manducat intus non foris, qui manducat corde, non qui premit speciem, scilicet dente. 43  Ideo Apostolus vigilanter, non simpliciter ait, manducaverunt eamdem escam, sed addit spiritalem, quia spiritualem eamdem manducaverunt quam et nos. 44  Nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud, ita et vigilanter ait, patres nostri, non illorum, per hoc tantum bonos significans, quibus nos similes sumus, non illi fuerunt qui eamdem spiritualem escam manducaverunt, quam et nos. 45  Et tamen aliud illi, alliud nos, sed specie visibili, aliud tamen quod idem significaret, virtute spirituali. 46  Et omnes biberunt potum, utique corporalem et spiritualem. 47  Sed spiritualem eumdem, quem et nos; corporalem vero alteram, id est aquam quae fuit signum sanguinis Christi, et idem credentibus effecit. 48  Spiritualem ergo dicit potum, quem biberunt ipsi et nos bibimus, quia idem illorum potus et noster significatur. 49  Ideoque idem spiritualis potus et cibus noster et illorum, quia idem in mysterio est cibus et potus illorum qui noster, sed significatione idem, non specie; quia idem Christus illis in petra est figuratus, nobis in carne manifestatus, et in altari sub specie panis significatus. 50  Insignis utique diversis eadem est fides, sed illi venturum, nos venisse credimus. 51  Ideo non ait simpliciter, eumdem potum biberunt, sed addit, spiritualem; spiritualem enim eumdem biberunt, quem nos, corporalem non eumdem. 52  Quid enim biberunt? Bibebant autem de spiritali, consequente eos petra; spirituali, scilicet quae Christum significabat, et fide idem fuit. 53  Manete ergo in fide, videte signa variata. 54  Ibi enim petra erat Christus, nobis quod in altari Dei ponitur, est Christus. 55  Si speciem visibilem attendas, aliud est; si intelligibilem significationem, eumdem potum spiritualem biberunt. 56  Erant enim in illo populo, etiam qui spiritualiter intelligerent, habentes fidem quae postea revelata est, non ad legis litteram, sed ad gratiam spiritus pertinentem; et secundum hoc, eumdem potum biberunt de spirituali petra. 57  De qua? Petra autem erat Christus. 58  In signo autem percussa est petra de virga bis. 59  Gemina percussio, duo ligna crucis significat. 60  De petra educta est aqua accedente, virga; quia ligno accedente ad petram Christum, gratia spiritualis manavit. 61  Multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia, earum rerum quas significant nomine appellantur. 62  VERS. 5-11. - Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo; nam prostrati sunt in deserto. 63  Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 64  Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. 65  Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia. 66  Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. 67  Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. 68  Haec autem omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt. 69  Sed non. Ostendit temporalia beneficia Iudaeis collata, tam bonis quam malis, et tamen mali perierunt. 70  Quasi dicat: His omnibus beneficiis ad litteram usi sunt Iudaei, sed non est beneplacitum Deo in pluribus eorum, Iudaeorum, scilicet in illis qui offenderunt Deum. 71  Cum dicit, non in pluribus, ostendit quod aliqui erant ibi, in quibus beneplacitum est Deo. 72  Et cum essent omnibus communia sacramenta, non tamen omnibus communis erat gratia, quae est virtus sacramentorum. 73  Ita etiam nunc, baptismus communis est omnibus baptizatis, sed non virtus baptismi, id est ipsa gratia. 74  Nam, etc. Quasi dicat: Inde apparet quod in quibusdam eorum non est beneplacitum Deo. 75  Nam, id est quia prostrati sunt in deserto. 76  [Augustinus] Ne autem putetis homines finxisse haec, subdit: Haec autem sunt, non dico dicta vel scripta, sed facta in figura nostri. 77  Non enim propter ipsos tantum, haec facta sunt, sed propter nos, scilicet propter correptionem nostram. 78  Iste enim poenae figurae fuerunt nostrarum poenarum. 79  Quantae ergo poenae sunt, quarum illae figurae fuerunt. 80  Sicut enim in bonis multo melius est, id quod per figuram signatur quam ipsa figura, ut regnum coelorum melius est quam terra promissionis, ita in malis longe peius est quod significatur quam figura significans, ut gehenna peior est quantumlibet atroci poena temporali. 81  Omnes enim poenae minores gehenna, et ideo vigilantia maiore cavendae. 82  Ut non, etc. Quasi dicat: In figura nostri facta sunt, ita ut considerantes illorum supplicia, non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, id est non ita peccemus sicut illi, ne similiter pereamus. 83  Neque efficiamini idololatrae, per idolothyta. [Ambrosius] Illos enim tangit qui in idolio epulabantur, putantes se immunes a crimine. 84  Non efficiamini dico, sicut quidam ex ipsis fuerunt, quemadmodum scriptum est in Exodo de illis: Sedit populus, id est quidam de populo; totum pro parte ponit, [Augustinus] sedit, inquam, manducare et bibere coram vitulo: ita et vos in idolio. 85  Per commemorationem illorum notat ea quae in Corinthiis sunt, ostendens quam graviter punita sint in Iudaeis: Et surrexerunt ludere, id est ludos facere in veneratione vituli; Vel, ludere, id est adorare, quod est ludo puerorum simile. 86  Facilis utique ad lusum est pueritia. 87  Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola adorare? [Ambrosius] Neque fornicemur, ut aliqui in vobis faciunt, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt cum Madianitis mulieribus, et ideo ceciderunt una die viginti tria millia. 88  Neque tentemus Christum, ut faciunt illi qui desperant de resurrectione, sicut quidam eorum tentaverunt, dicentes: Nunquid poterit parare mensam in deserto? . 89  Nota Christum esse Deum quem tentataverunt Iudaei. 90  Et ideo a serpentibus perierunt, donec serpens aeneus erectus est, quem qui intuebantur a morsibus serpentium sanabantur. 91  Neque murmuraveritis ut contra me facitis, vel qui minora dona Spiritus habent contra Deum, sicut quidam eorum murmuraverunt contra Moysen, et ideo perierunt ab exterminatore angelo, qui extra terminos promissae terrae eos percussit. 92  Haec autem omnia. 93  Quasi dicat: Propter sua peccata haec eis contigerunt, et non modo propter hoc, sed etiam ut figuraretur, quod pro similibus periremus, et hoc est quod ait: Haec autem omnia contingebant illis in figura nostri. 94  Scripta sunt autem ad. [Ambrosius] Per haec enim exempla ad correctiorem vitam provocamur, ut aut praemium si obedientes fuerimus, aut propensiorem poenam inobedientes mereamur. 95  Ad hoc enim relatae sunt peccantium poenae ut corrigamur: aliter erit maior poena. [Augustinus] Ecce hic aperuit cur illae litterae veteris testamenti accipiuntur a nobis, et cur illa rerum signa iam non sit necesse observari a nobis. 96  Dum enim dicit, scripta sunt ad correptionem nostram, demonstrat quanta nobis cura legenda et intelligenda sint. 97  Cum vero dixit, in figura, ostendit iam non esse opus ut figurarum praenuntiantium celebrationi serviamus, cum res ipsa manifesta sit. 98  Ad correptionem nostram, dico, in quos, scilicet nos, devenerunt fines saeculorum, id est sexta aetas, qui in ultima aetate saeculi sumus, et tot exemplis priorum magis corrigi debemus. 99  Vel, fines saeculorum devenerunt in nos, id est saecularitas et carnalitas, scilicet amor rerum temporalium in nobis finitur per Christum, et ideo turpius est, si peccamus. 100  VERS. 12-15. - Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat. 101  Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. 102  Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere. 103  Propter quod, charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. 104  Ut prudentibus loquor, vos ipsi iudicate quod dico. 105  93 Itaque, etc. Quasi dicat: Et quia illi etsi beneficiis usi perierunt, itaque eorum consideratione, qui se existimat stare, per bona opera, videat ne cadat a se. 106  A Deo enim stat qui stat, a se cadit qui cadit. 107  Ideo ait, videat ne cadat peccando, vel peccare alios faciendo. 108  Ut illi qui praesumentes de scientia, cum scandalo fratrum edebant idolothyta, et de doctrina pseudoapostolorum gloriantes, iudicabant Apostolum, cum ipsi essent rei. 109  Superbiam ergo amputat ne per eam tententur, sicut Iudaei tentati sunt, et perierunt, quia sicut illi Mosi detrahentes Deum tentaverunt, ita hi detrahentes Apostolo Deum tentant. 110  Dico ne cadat, non quod penitus aliquis sine casu sit, sed tentatio, id est peccati delectatio, non apprehendat vos, id est non ducat rationem in consensum, et omnino nulla sit in vobis tentatie nisi humana, id est nisi de his sine quibus ista vita non agitur. 111  Vel, non apprehendat vos tentatio nisi humana. 112  [Augustinus] Hortatur, ut humana tentatio illos apprehendat non alia. 113  Humana enim tentatio est, ut in necessitate, vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. 114  [Ambrosius] Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. 115  Vel humana tentatio est aliter sapere quam res se habeat cum bono animo. 116  Nimis autem amando sententiam suam, vel invidendo melioribus usque ad praecidendae communionis, et condendi schismatis, vel haeresis sacrilegium pervenire, diabolica praesumptio est; in nullo autem aliter sapere quam res se habet, angelica perfectio est. 117  Humana igitur tentatio est, credo, cum bono quis animo secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo labitur consilio, vel cum irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat. 118  Et quia homines sumus, sed spe angeli sumus, quibus in resurrectione aequabimur, si non est in vobis perfectio angeli, non sit praesumptio diaboli. 119  Ideo ait, tentatio vestra non apprehendat, et si fiat, quam permittit Deus per Satanam fieri ad probandos vel exercendos bonos, et puniendos malos; non apprehendat, dico, nisi humana. 120  Fidelis autem Deus. 121  Quasi dicat: Ego vos ad hoc hortor, sed Deus est fidelis, id est verus in promissionibus, qui se protectorem suorum electorum fore promisit, qui non patietur vos, pro se tribulatos, tentari supra id quod potestis ferre, quia vel cadero non sinit, vel a casu erigit. 122  Sed faciet cum tentatione etiam proventum, id est virtutis augmentum. 123  Qui enim dat tentanti diabolo licentiam, ipse dat tentatis misericordiam. 124  Ita facit proventum, ut possitis perseveranter sustinere, ne deficiatis in lucta, sed vincatis, quod fit per humilitatem. 125  Humilitas enim custodit in omni tentatione, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiae. 126  Propter quod. 127  Quasi dicat: Quia sola sacramenta non salvant, et quia qui cadit punitur, et quia auxilium Dei non deest, propter quod, o charissimi mihi, fugite ab idolorum cultura, id est abstinete ab omni satietate idololatriae, ne per hoc nascatur in Deum tentatio. 128  Nemo ergo sit assiduus in idolio, nil speret de eo. 129  De eo enim sperare est, de Deo dubitare, ut Saul, relicto Deo qui ei fuerat pro delicto iratus, ad idololatriam rediit sperans aliquid de ea, cui et in praesenti obfuit, et in futuro gehennam ultricem generavit. 130  Ideo Apostolus istos hortatur fugere ab idololatriae superstitione, scilicet ne comedant sapientes idolothyta cum offendiculo infirmorum, quibus idololatrae videntur. 131  Vel ne ipsi infirmi idololatrae sint, edendo sub idoli veneratione, et putando idolum aliquid esse. 132  Et, ut fugiatis, loquor vobis ut prudentibus, id est loquor vobis altum quid, quasi prudentibus. 133  Et ideo vos ipsi iudicate, id est diligenter diiudicate quae dico, scilicet hoc, calix. 134  etc. Vel ita ut prudentibus loquor. 135  Quasi dicat: Moneo vos fugere ab idololatria, et hoc monendo, loquor infirmis qui sunt inter vos ut supra locutus sum. 136  Prudentibus, et vos ipsi iudicate quae dico, an vera et bona sint: quod per similitudinem et exemplum novi sacramenti ostendit, ut facilius suadeat, quia cui verba non satisfaciunt, solent exempla suadere. 137  Ait itaque: VERS. 16-18. - Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus. 138  Videte Israel secundum carnem. 139  Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Calix benedictionis, etc. Quasi dicat: Ideo fugiendum est a cultura idolorum, quia comedens idolothytum, ut idolothytum, unum est cum daemone, sicut per corpus Christi digne et spiritualiter sumptum, unum est cum ipso Christo, quia calix, id est potus sanguinis Christi, benedictionis, id est per quem benedicitur participans, cui et nos benedicinus, id est quem nos fideles exaltamus, credendo et gratias agendo. 140  Vel, calix benedictionis cui benedicimus, id est potus calicis, qui non solum a Christo in coena est benedictus, sed cui etiam nos sacerdotes quotidie benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? id est nonne facit nos habere quamdam communionem cum vita Christi? Quasi dicat: Utique facit. 141  Et panis quem frangimus in sacramento, id est participatio fracti panis in altari, nonne participatio corporis Domini est, id est nonne facit nos unum esse cum ipso? facit utique. 142  Nam quando Christus manducatur, vita manducatur. 143  Sed quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen invitans nos ad manducandum ait: Qui manducat me, vivit propter me . 144  Nec occiditur Christus, ut manducetur; sed mortuos vivificat, quando manducatur; reficit, non deficit. 145  Et vivit manducatus, quia surrexit occisus. 146  Nec quando manducamus, partes de illo facimus. 147  Et quidem in sacramento sic fit. [Augustinus] Et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi. 148  Unusquisque accipit partem suam. 149  Unde et ipsa gratia partes vocantur. 150  Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo: manet integer totus in corde tuo. 151  Totus enim erat apud Patrem, quando venit in Virginem; implevit illam, nec recessit ab illo. 152  Venit in carnem, ut eum homines manducarent, et manebat apud Patrem integer, ut angelos pasceret. 153  Quoniam unus panis. 154  Exponit quomodo calix benedictionis et panis fiant accipienti caro et sanguis Christi. [Ambrosius] Quasi dicat: Per hoc sumus unum cum Christo, quoniam omnes qui participamus, spiritualiter et digne, de uno pane, scilicet corpore Christi, et de uno calice, scilicet sanguine Christi, licet multi simus, tamen sumus unus panis, unione fidei et spei et charitatis. 155  Et unum corpus illius capitis, quod est Christus, sumus per subministrationem operum charitatis, id est unum sumus, una Ecclesia, id est uniti vinculo fidei, spei, et charitatis, et mutua operum Dei exhibitione. [Augustinus, Haimo] Per unitatem enim panis, et unitatem corporis, fidem et charitatem oportet intelligi: quae si desint, iudicium sibi sumit. 156  Et quia unum sumus, unum sentire debere dicit, ut fides una unum habet sensum et opus. 157  Typice autem unus panis et unum corpus Ecclesia Christi dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis membris componitur, sic Ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulante eonnectitur. 158  Hoc mysterium pacis et unitatis nostrae, Christus in sua mensa consecravit; qui accipit mysterium unitatis, et qui non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed contra se. 159  Nullique ambigendum est tunc quemque corporis et sanguinis Dominici participem fieri, quando membrum corporis Christi efficitur, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiam si antequam illum panem edat et calicem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat, quia illius sacramenti beneficio non privatur, quando ille hoc quod illud sacramentum significat invenitur. 160  In illo enim sacramento corpus et sanguinem suum commendavit nobis, qui etiam fecit nos ipsos. 161  Nam et corpus ipsius facti sumus. 162  Videte Israel. 163  Similitudo inducitur hic ad intelligendum quod supra dictum est. 164  Quasi dicat: Qui de uno pane et calice participant, sunt participes corporis Christi; quod per hanc similitudinem apparet. 165  Videte enim Israel secundum carnem, id est Israel carnalem, et carnalia legis praecepta servantem, et in umbris sacrificiorum servientem, ideo ait, secundum carnem, quia etiam est Israel secundum spiritum. 166  Videte, dico, nonne enim qui edunt hostias illas legis, scilicet carnalis Israel, participes sunt altaris? [Augustinus] Sunt utique. 167  Sic qui edunt carnem Christi et sanguinem eius bibunt, participes eius sunt. 168  Vel ita potest legi, ut Israel sit vocativi casus. 169  Quasi dicat: Ita est de nobis sumentibus panem et calicem, et o vos qui estis Israel, id est homines videntes Deum, videte, id est discite qualiter se habent ea quae sunt secundum carnem, id est carnalia, scilicet idololatria. 170  Sicut enim nos de uno pane et uno calice percipientes sumus conformes corporis Christi, sic qui edunt hostias, idolis oblatas, sunt participes altaris erroris, id est daemonis. 171  Et nonne? utique ita est. 172  VERS. 19-23. - Quid ergo? Dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. 173  Nolo autem vos socios fieri daemoniorum, quia non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. 174  Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. 175  An aemulamur Dominum? Nunquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, 94 sed non omnia expediunt. 176  Omnia mihi licent, sed non omnia aedificant. 177  Quid ergo? Quasi dicat: Quod dico, fugite a cultura idolorum. 178  Quid ergo? Dico, id est dicere videor, quod idolis immolatum sit aliquid magnum? Non hoc dico, sed potius dico quod ea, quae gentes immolant, daemoniis immolant, non Deo, [Haimo] quia in idolo diabolus colitur, qui est peior idolo. 179  Et quia ab idololatria prohibebat, unde locus iste sumpsit exordium, ne putarent ideo non nocere, si de sacrificiis ederent idolorum; quia idolum nihil est, confirmavit et idolum nihil esse, et se non prohibere ista, ideo quod idolum aliquid sit, sed quia daemoniis, et non Deo immolantur. 180  Non ergo se excusent quia idolis insensatis dediti non sunt, daemoniis magis dediti sunt, quod est periculosius. 181  Nam si tantum idola colerent, sicut eos non adiuvarent, ita illis nihil nocerent, quia nec idola, nec eis immolata aliquid sunt, id est nihil per se possunt, sive ad iuvandum sive ad nocendum, sed malis spiritibus est insita malitia quaedam, et malevolentia nocendi nobis. 182  Nolo autem vos. 183  Dico quod immolant daemoniis: ego autem nolo vos, qui fideles estis, fieri socios daemoniorum: quod non est ex natura rei immolatitiae, sed conscientia idoli, vel conscientia fratris qui percutitur exemplo vestro. 184  Ad hoc genus etiam pertinent consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, aruspicum, et augurum, atque ligaturae et remedia quae fiunt in praecantationibus, et quibusdam votis, vel in quibusdam rebus suspendendis et illigandis, nec illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci, ob natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur, qui conantur actionum eventa praedicere. 185  Ideo nolo, quia non potestis bibere calicem Domini, simul et calicem daemoniorum, id est non potestis simul uniri Deo et daemonio. 186  Et prorsus, non potestis esse participes mensae Dei, et mensae daemoniorum, id est non potestis esse unum cum Deo et cum daemoniis. 187  Deinde se illis annumerans, ait: An aemulamur Dominum, id est ad iram provocamus eum, vel invidemus ei idolothyta comedentes? Quasi dicat: Non debemus hoc facere. 188  Videntur illi aemulari, et invidere Domino, regnum cuius diminuunt, qui cum scandalo fratrum comedunt idolothyta imitatores diaboli. 189  Zelo enim invidiae Satanas idololatriam invenit, ut homines negando Deum idolis serviant, et Creator sibi debitum cultum perdat. [Ambrosius] Sic et isti videntur zelare Dominum, unde male cedet eis, cum non fortiores eo sint. 190  Unde subdit: Nunquid fortiores sumus illo, ut valeamus ei resistere? Non omnia mihi licent, et si illos peccare dicam qui comedunt idolothyta, non tamen dico illicitos esse hos cibos, quia omnia mihi licent. [Augustinus] De his dicit quae ad escam pertinent, sed non omnia expediunt, id est adiuvant me in cursu, sed magis impediunt. 191  Deinde idem aliter infringit dicens: Omnia mihi licent. 192  Potestate liberi arbitrii et doctrina legis naturalis. 193  [Ambrosius] Omnia enim secundum legem naturalem licent, quia omnia munda sunt; de cibis enim et carne idolis immolata hic agitur. 194  Ideo recte ait, licent, id est praecepto Domini nullo prohibentur. 195  Vel, omnia licent, non quia omnia liceant, etiam illicita. 196  Sed ecce ponamus omnia licere. 197  Sed non omnia aedificant proximos, ut quis facit, dum comedens idolothytum. 198  Et scandalum facit proximo. 199  Et ideo, VERS. 24-33. - Nemo quod suum est quaeret, sed quod alterius. 200  Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 201  Domini est terra, et plenitudo eius. 202  Si quis vocat vos infidelium ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 203  Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis; nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam. 204  Conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. 205  Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. 206  Sine offensione estote Iudaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. 207  Nemo quaerat, tantum, quod suum est, id est quod sibi tantum aliquo modo utile est, sed quod alterius, ideoque a licitis aliquando temperandum est, ut prosit alii. [Ambrosius] Et quia omnia licita sunt, et tamen non est utendum semper eis, determinat quomodo liceat edere vel non edere, dicens: Omne quod in macello venit, id est, est vel venditur, manducate, si vultis, nihil interrogantes, scilicet an immolatitium sit vel non, vel huiusmodi, et hoc propter conscientiam, astantis infirmi. 208  Dico manducate omnia, quod quidem secure potestis facere, quia auctoritate teste, Domini est terra et plenitudo eius, id est omnia quibus impletur terra, et non potest esse immundum quod Domini est. 209  Item, si quis autem infidelium vocat vos ad coenam, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 210  Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis, nolite manducare. 211  Quare? Non quia immundus sit cibus, sed propter illum qui indicavit, ne credat te manducare sub veneratione idoli, et glorietur in superstitione sua; et qui idolis servit, gloriabitur quasi venereris idola, et confirmabitur in errore suo, quia videt te libenter appetere idolothytum, et fratribus datur malum exemplum. 212  Hoc ergo sapientibus loquor, qui contemnentes idolum quia nihil est, manducabant de sacrificio cum scandalo infirmorum. 213  Dico propter illum, et propter conscientiam aliorum, scilicet ut mox determinat dicens: Conscientiam autem dico non tuam, quae firma est, sed alterius, scilicet infirmi. 214  Ut quid enim, etc. Quasi dicat: Pro alio dimittendum est, quia si aliter facerem, de licito damnabilis essem; et de actione gratiarum, vituperarer ab imperitis qui putarent me sentire idolum aliquid magnum esse: quod ne contingat, magnopere cavendum est. 215  Ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? id est cur ita ago ut de eo quod libere licet damner propter alium, qui inde aliquod suspicatur improperium? Quasi dicat: Cum ab idoli devotione conscientia mea sit libera, quid opus est ut puter causa venerationis idoli edere? Iudicor enim non distare ab idololatria. 216  Si ergo ego cum gratia, id est agendo gratias Deo, participo, id est edo, quid blasphemor, id est cur cado in blasphemiam imperitorum, pro eo quod gratias ago, et quia haec mala contingunt inde, sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quodcunque facitis, omnia facite in gloriam Dei, id est in laudem Dei, scilicet cum invocatione Creatoris, ut in actibus conversatione vestra laudetur Deus. 217  Si enim haec recte fiunt, laudes Dei sunt. 218  Non solum igitur vox tua sonet laudes Dei, sed etiam opera tua concordent cum voce tua. 219  Cum enim voce cantaveris, silebit aliquando vita; sed sic, cantas ut nunquam sileas. 220  Si enim ore clamas, et fraudem cogitas, siluisti a laude Dei, et (quod gravius est) in blasphemiam perrexisti. 221  Cum enim laudatur Deus de bono opere tuo, laudas Deum; et cum blasphematur Deus de malo opere tuo, blasphemas Deum. 222  Si ergo quod manducas et bibis ad refectionem corporis sumis, et reparationem membrorum gratias agens ei qui tibi praebuit mortali et fragili ista supplementorum solatia, cibus tuus, et potus laudat Deum. [Haimo] Si vero modum naturae debitum immoderatione voracitatis excedas, et vinolentia te ingurgites, quantaslibet laudes Dei sonet lingua tua, vita blasphemat. 223  Et sine offensione estote Iudaeis, qui abhorrent idola, et gentibus, quae sic non arguuntur, sed in suo errore firmantur; et Ecclesiae Dei, quantum ad infirmos qui sunt in Ecclesia, quibus fiunt offendicula, dum eorum exemplo adhaerent his quae inimica sunt Deo. 224  Estote, dico, ut placeatis omnibus, sicut et ego, qui per omnia omnibus placeo, sine scandalo cuiusquam agens. 225  Hoc est enim per omnia omnibus placere, sine scandalo cuiusquam agere ad profectum aliorum, ut et illis et huic sit utile. 226  Attende quod hic ait: Omnibus placeo. 227  Alibi vero ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem . 228  Placerem autem dixit, quantum in seipso est, id est quantum ad eius voluntatem pertinet. 229  Ac si diceret: Si placere vellem, si placere quaererem, servus Dei non essem. 230  Qui autem hominibus placet propter veritatem, iam non ipse illis, sed ipsa veritas placet. 231  Si autem homo propter seipsum placet, id est propter privatam et propriam gloriam placere quaerit, superbia est, et ideo non placet. 232  Cum autem propter veritatem hominibus placet, iam non homo, sed Deus placet. 233  Utrumque ergo recte dici potest: Et ego placeo, et ego non placeo. 234  Si enim adsit bonus intellector piusque pulsator, patebit utrumque, et nulla inter se repugnantia repellet intrantem. 235  Illud etiam non moveat quod dico, placeo omnibus. 236  Nunquid placebat persecutoribus suis? Sed placebat omni generi hominum quod Christi congregabat Ecclesiam, sive iam intus positis, sive introducendis in eam. 237  Et ut ostendat quod propter veritatem placebat, addit: Non quaerens quod mihi tantum utile est, sed quod multis, et non aliquid terrenum utile quaero, sed ut salvi fiant. 238  95



Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, IN EPISTOLAM I AD CORINTHIOS., , IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Petrus Lombardus > Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, CAPUT X.